- MULIER, a MOLLITIE
- MULIER, a MOLLITIEIsidoro l. 12. c. 2. unde mollior turba, apud Stat. Theb. l. 6. c. 131.——— ——— cinxêre LycurgumLernaei Proceres, genitricem mollior ambitTurba ———Muliebris sexus exponitur veteri Scholiastae. Vide Varronem, laudatum Lactantio de Opificio Dei c. 12. Cum pileo, imago libertatis, in variis nummis Caesarum, ut testantur Pancirollus Var. Lect. Iuris l. 1. c. 17. et Picrius l. 4. c. de Pileo. In cenis non accumbebant antiquitus Mulieres, sed viri tantum, ut Vitruvius, Val. Max. l. 2. c. 1. et Isidorus l. 20. c. 11. ex Varrone testantur, nec cum ipsis lavabantur, (etsi Tyrrhenos una cum Mulieribus ὑπὸ τῷ ἀυτῷ ἱματίῳ accubuisse legatur, apud Athenaeum:) usque ad Pompeii Magni, atque hinc ad Galeni et Constantini M. aetatem, quâ, cum in frequentissimo usu balnea essent apud quoscumque, omnes fere, at que etiam Mulieres cenantes simul accumbebant. Ut hisce versibus Ovid. l. 1. Art. innuit:Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,Arque erit in socii femina parte tori.Interim non eodem cum Viris situ accumbere solitae sunt, unde in Romanis lapidibus, in quibus mulieres cum viris accumbentes repraesentantur, illae quasi sedentes, et nulli alteri rei cubitis annixae accumbentes ac edentes conspiciuntur: Viri vero in principio cenae cubitô sinistrô innixi pectoribus, mensam ut plurimum tetigêre, quô solâ dextrâ manu illam circumirepossent; in fine vero se ipsos in latus ita, ut acutam corporis figuram redderent, verterunt. Apud Graecos vero Mulieres munquam accubuisse, testatur Cicero 1. Verr. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 11. Dempsterus tamen, Mulieres eâdem cum Viris accumbenditratione vias fuisse, et gremiis maritorum inhaesiffe, apud Romanos docet ex Cicer. ad Atticum l. 1. Ep. 1. et Val. Max. l. 2. c. 1. ubi tamen hic Mercuriali potius favet. cum ait: Feminae cum Viris cubantibus sedentes cenitabant. Nisi forte ita utrum que concilies, ut in gremiis maritorum Mulieres sedentes potius, quam accumbentes, cibum ceperint. Certe enim uxores suas Romani gremiis impositas et velut in se reclinatas habuisse leguntur, apud Ciceronem iterum 2. Catilin. Apuleium Met. l. 6. Suetonium in Calig. c. 25. etc. quem sedendiritum Ovid. non uno in loco respicit, inprimis Amor. l. 2. El. 18.Saepe meae dixi, tandem discede, puellae,In gremio sedit protinus illa meo.Et l. 3. Eleg. 2. Vide quoque Iuvenal. Sat. 2. v. 120. ubi voce iacendi utitur:In gremio iacuit nova nupta mariti.Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 28. Calvas quondam Mulieres Veneri pectines, velut inutiles, dedicâsse legimus, apud Georgium Codinum Constantinop. Τῆς Α᾿φροδίτης τὸ ἄγαλμα πλάπτουσι κτένα φέρον, ἐπειδὴ συνέβη ποτὶ ταῖς Π῾ωμαίων γεναιζὶ κνήφην λοιμώδη γενέςθαι καὶ ζυρουμένων πασῶν γεγόνασιν αὐταῖς ὁι κτένες ἀκρεῖοι, Rigaltius, Notis in Phoedrum l. 5. fab. 6. Custodes porro Eunuchos habuerunt, quod hodieque in Oriente usitatum est: qua de re vide supra in voce Eunuchi. Genas radere, in suorum funeribus, prohibitae sunt Legg. XII. Tabb. Vinô abstinere Romuli lege, sub gravissimâ poenâ, iussae, loream solum passam, murinam et quae id genus sapiant potu dulcia, bibendi potestatem habuerunt; quoque certius a temeto sibitemperarent, osculum ferre cognatis coactae, neque cellae vinariae iis commissae sunt, A. Gellius l. 10. c. 23. etc. De earum apud Graecos sclerogagia, opificiis et oecuria, vide Fr. Rossaeum Archaeol. Att. l. 4. c. 12. 13. et 14. nec non infra: devestitu aliisque supra in voce Femina. MULIERUM OLIM PERSONAE TRAGICAE XI. Prima, in qua maxima dignitas et aetas grandissima; cana coma, frontis tumor modicus, subpallida, hinc παράχρωμος dicta. Secundum hanc anicula libera, quâ calamitosam exprimebant. cutis subrufa, sufflava canicies, frons modice exstans, crines passi ad claviculas usque pectoris. Post hanc, famula anicula, quô locô coeterae frontis tumorem expressum habebant, ex agninis pellibus vittam gerebat, cutis rugosa fuit. Altera famula, μεσόκουρος, quia in medio rasa erat. Frontis summitas tumore castigatô, candor subpallidus, mediocris canicies. Hâc iunior erat ea, quam Διφθερίτην vocabant, frons tumore vacua. Duae praeterea, capillorum formâ diversâ, comatam Κατάκομον nuncupabant, comâ nigrâ, pallidam, maestô vultu. Altera, quae non esset comâ pleniore, sed μεσόκουρος. Similis tonsura ei, quam dicebant πρόσφατον: quidam recens violatam, alii recens tonsam malunt. nonnulli iuvenculam admodum intelligunt: sicuti mox Νεαρὸν πρόσωπον. ab hoc significatu esset nitida, succi plena. Νεαρὸν πρόσωπον est in primo flore: qualis Danae fuit repraesentata. Duae adhuc, quarum utraque Κούριμος virgo dicebatur, carebat frontis eâ exporrectione, quae in aliis notata. Sed eius locô capillum applanatum, bipartitum, modice cir cumattonsum et cincinnatum, unde et nomen quidam attributum arbitrantur: namque alii κούριμον potius iuvenculam interpretantur, color subpallidus. Altera eôdem nomine et facie: Coeterum in capillo neque discriminatio, neque cincinnus. Vide I. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 16. Huiusmodi virginis personam manu sustinebat Bacchi statua, in Sophoclis sepulchro sculpta, ut infra videbimus ubi de illo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.